TROPEI

TROPEI
TROPEI
memorati Suetonio, in Claudio, c. 8. Et quoties post cibum obdormisceret, (quod fere ei accidebat) olearum ac palmularum ossibus incessebatur, interdum ferulâ flagrôve, velut per ludum excitabatur a Tropeis: solebant et manibus stertentis socci induci; Scurrae videntur fuisse, qui, postquam Claudium percusserant, statim ne deprehenderentur, se verterunt, ioculari motu, quod lusus erat genus: Α τροπεῖν, quod vertere denotat. Copreas autem legit Adrian Turnebus, Adversar. l. 22. c. 32. Sed quinam illi essent, non explicat; facit vero id Ios. Scaliger, in Festum, l. 17. in voce Scurrae. Alii Crepi legunt, et Lupercos intelligunt, quorum sollennis mos erat, obvios ferulis pelle contectis verberare. Alii aliter: mire enim vexatus hic Suetonii locus est. Non paenitendam sententiam affert, Marcell. Donatus Ponzanus Dilucid. p. 639. ubi ait, se suspicari, id ludi denatari genus, quod astragalis exercebatur. Iactantes enim aspiciebant scrobem, in quam iactati calculi seu globuli excipiebantur, idque corpore non semel obversô: et in Lexic. Graec. τρόπα, redditur, ob versio, ludi genus. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • “River-Root: A Syzygy” — by William Everson (Brother Antoninus) (1976)    William Everson’s long narrative poem, “River Root: A Syzygy,” is said to have been written in response to allen ginsberg’s “howl,” which appeared in the 1957 second number of Evergreen Review and… …   Encyclopedia of Beat Literature

  • ASTRAGALIZONTES — Graece Α᾿ςτραγαλίζοντες, ex aere, Polycleti opus. Plin. l. 34. c. 8. Polycletus fecit et distringentem et nudum talô incessentem. Duosque pueros, item talis nudos ludentes, qui vocantur Astragalizontes: et sunt in Titi Imperatoris atrio, quô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OBVERSIO — Graece τρόπα, lusus puerilis genus, apud Pollucem l. 9. de quo infra aliquid in Tropei …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”